- PENDENS
- PENDENSin Ceremoniali Episc. idem quod Baldachinum, vide suprâ. Plural. Pendentes. apud Arculfum de Locis sacris: Ornata virgis ferreis, pendentes, brachialia, dextroceria, murenae, monilia, annuli etc. κρεμαςτῆρες Graecis Scriptor. Gallis Pendans d'oreilles, vide Salmas. ad Iul. Capitolin. in Maximin. c. 6. uti de pendentibus sub edicto Praefectorum, apud Romanos, h. e. his, qui solvendo non erant, bonisque eorum venum expositis, edicto Praefectorum aerarii, Casaubon. ad Claudium Sueton. c. 9. At Pendulae, apud Durandum Ration. l. 2. c. 13. n. 4. et Penduli, non semel in Monstico Angl. Tom. III. p. 313. vittae sunt, quae a Mitra Episcoporum dependent: Ε᾿νώτια Graece Car. du Fresne Gloss. De Pendulo, Horologiigenere, ab ingeniosissimo Hugenio Batavo invento, vide Hist. Societ. Regiae in Anglia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.